monumenta.ch > Isidorus > 28
Isidorus, De Natura Rerum, XXVII. Utrum sidera animam habeant. <<<     >>> XXIX. De tonitruo.

CAPUT XXVIII. De nocte. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 [

CAP. XVIII. N. 1. Ambrosium in Libro Hexaemeron. IV, cap. 3.

]
Ambrosium in libro Hexaemeron legi dicentem: 'Quaeritur qualiter spatium aeris occupet umbra terrae efficiens nobis noctem, cum sol recedit a nobis diemque obducit, cum inferiora axis septentrionalis illuminat. Omne enim corpus umbram facit, et naturaliter umbra corpori adhaeret, adeo ut etiam pictores umbras corporum quae pinxerint nitantur exprimere, idque artis esse asserant non intermittere vim naturae.
2 [

2. Ad eum locum pervenerit ubi occidere dicitur, ibi montium magnitudine a nobis separatur. Non sunt haec Ambrosii, sed Hygini verba superius cap. 21 a nobis relata.

Ibid. Sicque terrae obiectu, a septentrionali parte obumbratur aer. Voces a septentrionali parte, addidit Isid. quae aptius collocarentur sic: Obumbratur aer a septentrionali parte, ne obiici terra videretur a septentrionali parte.

]
Ergo sicut in die cum a parte solis aliquod corpus hominis vel arboris occurrit, ex ea parte qua lumen repercutitur umbra subsistit; sic cum recedente die sol ad eum locum pervenerit ubi occidere dicitur, ibi montium magnitudine a nobis separatur, sicque terrae obiectu a septentrionali parte obumbratur aer, adeo ut nobis noctem efficiat haec ipsa umbra terrarum.